Hľadaný výraz: Lk 19,1-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et ingressus perambulabat Iericho. 2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. 3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”. 6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”. 8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”. 9 Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; 10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.

1

mail   print   facebook   twitter